O Fulco, praesul optime,
O cunctis amatissime;
Re pontifex et nomine;
Homo, sed maior homine;
Vir nobilis prosapiae,
Et talis sapientiae,
Qualis nullus est hodie;
Toto formosus corpore
Magnaeque eloquentiae!
In tuo fletus funere
Vix possumus reprimere.
Det tibi Christus requiem
Atque coronam perpetem!
Nos autem te plorabimus
Diebus atque noctibus;
Nam amasti veraciter
Nos et tractasti dulciter.
Adornasti ecclesiam,
Gubernasti familiam;
Per summam dei gratiam
Bene rexisti patriam.
Sed quidam serpens lubricus
Et non pater, sed vitricus,
Tibi tendens insidias
Nostras auxit iniurias:
Maledictus a domino
Puniatur in baratro!
Cum gladio et fustibus
Et armatis militibus
Invasit te Guinemarus,
Nulli dulcis, sed amarus;
Cui nihil abstuleras,
In quem nihil peccaveras.
In die, qua te tradidit,
Et te et ipsum perdidit.
Quam cito clerus audiit
Tantum malum, infremuit;
Et plebs et ordo gemuit:
Ruit illuc et rapuit
Corpus et secum detulit
Multasque fudit lacrimas,
Dum celebrat exequias.
Translatus in ecclesia,
Stans rectus ad altaria;
Abbates et episcopi
Hunc sustentant revestiti:
Induunt eum infula
Pallioque et tunica;
Stola collo imponitur
Et candela accenditur;
Nec deest ibi baculus,
Sed applicatur manibus.
Tunc decanus pontificum
Iubet et rogat populum,
Vt orent omnes dominum
Pro anima pontificis,
Ne mergatur in inferis,
Sed laetetur cum superis,
Et ut deo dent hostiam,
Quae purget eius animam.
Tunc omnes deo supplicant
Cum lacrimis et rogitant.
Tenent candelam singuli
Pontifices, presbyteri;
Tyrannum excommunicant
Et viventem mortificant
Omnemque coetum militum,
Qui dederunt auxilium.
Post hoc defunctum efferunt
Et honeste sepeliunt,
Eiusque ante tumulum
Commendant deo spiritum.
In requie sit anima
Nunc et per cuncta saecula.
"Amen, amen, fiat ita"
Dicat omnis ecclesia.